- STARLINGUS alias ESTERLINGUS et STERLINGUS
- STARLINGUS, alias ESTERLINGUS, et STERLINGUSdenarius Angliae argenteus, cuius valor antiquus Statutô An. 51. Eduardi I. sic exhibetur: Per ordinationes totius regni Angliae, Sterlingus rotundus sine tonsura, ponderabit 32. grana srumenti in medio spicae, et 20. denarii seu Sterlingi faciunt unicam et 12. unciae faciunt libram. Occurrit autem vox interdum simpliciter pro ipso denario, interdum ad distinguendam monetam probam a reproba, et pro nummo legali ingenere. Originem nominis Linwodus a sturno, Anglice a starling, arcessit, numismatis signo. Sed tum Anglo-Normannorum, tum Saxonum plurima reperiuntur numismata; at in nullo sturni, effigies, nisi in Eduardi Confessoris: ubi 4. deprehenduntur aves obversis pedibus sigillatim stantes inter 4. radios crucis parallelae. Scoticum vulgus, a castello quodam Starlin et Strivelin dicto,teste Buchananô, Starlingi appellationem deducit: sed multo citior argenteae monetae et Starlingorum usus apud Auglos, quam Scotos fuit. Propius ad rem accedunt, qui a Germanis Daniae vicinis; quos ab Orientali situ Esterlings Angli appellant, vocis etymologiam petunt: asleruntque, eos in Angliam aliquando venientes, artem purgandi argenti, etiam flandi et feriundi celebrem reddidisse, nomenque suum factô deinceps reliquisse. Opinioni fidem astruit conventio inter Eduardum I. et Abbatem Buriae S. Edmundi, de stabiliendo ibidem cuneagio, sancita. Adde quod in transmarinis etiam regionibus vox recepta, ut e Iure Canonico liquet. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.